12. Dezember Hl. Vizelin

Bischof und Bekenner

Glaubensbote unter den Wenden, Bischof von Oldenburg * um 1090 in Hameln (?) in Niedersachsen † 12. Dezember 1154 in Neumünster in Schleswig-Holstein 

 

 

 

Missa Státuit, de Communi Confessoris Pontificis 1 loco.

 

 

Oratio

 

Da, quaesumus, omnipotens Deus: ut beáti Vicelini Confessóris tui atque Pontificis veneránda solémnitas, et devotiónem nobis áugeat et salútem. Per Dóminum nostrum.

 

 

Et fit Commemoratio Octavae Conceptionis immaculatae B. Mariae Virginis:

 

Oratio

 

Deus, qui per immaculátam Virginis Conceptiónem dignum Filio tuo habitáculum praeparásti: quaesumus; ut, qui ex morte ejúsdem Hü tui praevisa eam ab omni labe praelservásti, nos quoque mundos ejus intercessióne ad te perve­nire concedas. (Per eúndem Dóminum nostrum.)

 

 

Deinde Commemoratio Feriae.

 

Secreta

 

Sancti tui, quaesumus, Dómine, nos ubique laetificent: ut, dum eórum mérita recólimus, patrocinia sentiámus. Per Dóminum nostrum.

 

 

Pro Octava Conceptionis immaculatae

 

Secreta

 

Salutárem hóstiam, quam in solemnitáte immaculátae Conceptiónis beátae Virginis Mariae tibi, Dómine, offérimus, súscipe et praesta: ut, sicut illam tua grátia praeveniénte ab omni labe immúnem profitemur; ita ejus intercessi­óne a culpis ómnibus liberémur. (Per Dóminum nostrum.)

 

 

Deinde Commemoratio Feriae.

 

Postcommunio

 

Praesta, quaesumus, omnipotens Deus: ut, de perceptis muneribus grátias exhibéntes, intercedénte beáto Vicelino Confessóre tuo atque Pontifice, beneficia potióra sumámus. Per Dóminum nostrum.

 

 

Pro. Octava Conceptionis immaculatae

 

Postcommunio

 

Sacraménta quae súmpsimus, Dómine, Deus noster: illius in nobis culpae vúl­nera reparent; a qua immaculátam be­átae Mariae Conceptiónem singuláriter praeservásti. (Per Dóminum nostrum.)

 

Deinde Commemoratio Feriae.